- BAJUS qui et BADAS
- BAJUS, qui et BADASa Graeco βάϊον, ramus est palmae arboris cum fructus avulsus; (a cuius colore badios equos dici, ostendimus supra) Franc. Gouldmannus Diction. Lat. Angl. Item missus ludicri Circensis, quod ad singulos missus Βάϊον, i. e. palma daretur. Unde Cedrenus Iustinianum Rhinotmetum, quum Ludi Circenses agerentur, Apsimarii et Leontii antartatum colla pedibus calcâsse iiarrat, ἄχρις ἀπολύςεως τοῦ πρώτου βαΐου, i. e. usque dum primus missus absolveretur. Sic locus palmae, h. e. τοῦ βαΐου, Solino creta est seu locus victoriae, c. 45. Donatis enim palmâ victoribus solvebatur agon, totque palmae, quot missus erant etc. Salmas. ad Solin. p. 935. Sed et Βάϊα, pro die Palmarum, apud Graecos: Hinc ἡ Κυριακὴ τῶ βαΐων, Dominica Ramorum, in Euchologio fol. 241. 1. et Βαιοφόρος, dies in quo rami gestantur, Edit. Iac. Goat. p. 744.. A ramis palmarum, quos Christo Hierosolymam adventanti praelatos fuisse, docet Iohannes Euang c. 12. v. 13. ubi τὰ βάϊα τῶ φοινίκων expresse nominat: Matthaeô generatim κλάδους τῶ δένδρων, ramos arborum, memorante c. 21. v. 8. Unde etiam in precatione sollenni, ad hunc diem attinente, Graeci populum, qui tunc Dominum exciperet deduceretque, τοὺς κλάδους τῶ δενδρων καὶ Βάϊα τῶ φοινίκων, Germina arborum ramosque palmarum, adhibuisse aiunt. Sed de τοϊς Βαΐοις, vide plura apud Angelum Caninium in Loc. N. T. c. 4. Isaac. Casaubon. Exercitat. 16. § 2. supra Baen et infra in Hosanna, ut et ubi de Palmarum Festo. At de badio colore etiam voce Phoeniceus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.